- ADVOCATUS Ecclesiae Spelmanno duplex
- ADVOCATUS Ecclesiae Spelmanno duplexalius causarum Ecclesiae, alius soli: Hic haecditartus, ille dativus. Causarum Advocati a Principe dabantur, ad respondendum in colloquiis iudicialibus, Can. 99. Synod. Carthag, Post Consulatum Stiliconisinducta est Advocatiorum defensio, pro causis Ecclesie. Capitul. Caroli, l. 5. can. 31. Defensores Ecclesiarum, versus potentias singularium vel divitum ab Imperatore sunt poscendi; vide quoque l. 7. can. 308. Ecclesiae Advocati ratione soli sunt ipsi sundatores seu heredes, hodie Patroni dicti: quod genus advocationis eriam feminis competit ex iure Canonico, quae et ideo Advocate dicuntur, et in illis Ecclesiis ius praesentandi habent. Advocati Monasteriorum seu Coenobiorum, erant Tutores religiosi, congregationibus a Principibus Regibusque constituti, ne qui diumo cultui detinati essent, politicis vacare negotiis constiruti, In Cod. Theodosiano Procuratores, ab aliis Vice-Domini, seu Oeconomi, German: Kastenvogte seu Schirmherren dicti. Horum munus erat, non solum Coenobia, sed etiam eorum iura possessionesque tueri, villis servisque imperare, Monasterii nomine iuramenta exigere, quae ad vitae alimoniam et censum Caenobiorum pertinebant, curare, reditus omnes in neumerato habere, ut belli necessitate ingruente, quantum Principibus quodvis Coenobium pendere necesse haberet, in prom tu esset, et si quae alia: quibus idcirco de iudiciorum fructibus et emolumentis pars aliqua cedebat, neque Conventui, citra illorum consensum, bonorum imobilium quidquam alienare licebat. Dignistas haec, non nisi Maximae auctoritatis Viris a Principibus olim collata est, unde Hugonem Ducem, qui postea Rex Francorum evasit genetum suum cognominem, Advocatum Ecclesiae S. Richarii constituisse, refert Hatiulfus l. 4. c. 12. additque, insigni hôc nomine, etiam Angelramnum eius filium fuisse contentum; qui demum, Bononiensi Comite victô acie ac caesô, et Adelbertâ eius uxore sibi iunctâ, Comitis nomen accepit, quae Comitum Pontivorum origo, etc. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Abbatisvilla, infra in Comites et de Advocatis pauperum, supra in voce Adminiculator. Reperitur et Advocatus provincialis, apud Historicos. German. Landvogt. Sic Friderieum VII. ex familia Zeringio-Teccia, apud Caolum IV. Imperatorem gratiosum, Advocatum provinciallem Sueviae et Alsatiae factum esle legimus, quae dignitas ad filios quoque eius transiit, apud Phil. Iac. Spenerum in Famil. Badensi. Plura de voce hac, vide apud Henr. Spelmannum Gloss. Archaeol. et supra. Hinc Advocatissa, mulier nobilis, cui iure Feudi Advoatio alicuius Monasterii competebat etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.